Chapter 44
- Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
- Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.
- Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
- Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “ Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?
- Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!" ”.
- Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.
- Qui responderunt: “ Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
- Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
- Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.
- Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ”.
- Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.
- Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
- At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
- Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
- Quibus ille ait: “ Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ”.
- Cui Iudas: “ Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus ”.
- Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.
- Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!
- Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?".
- Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ”.
- Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum".
- Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur".
- Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".
- Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,
- et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici".
- Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri".
- Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
- Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.
- Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".
- Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
- videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
- Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
- Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
- Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.